- BOACTES
- BOACTESLiguriae fluv. Ptol. Μακράλλα ποταμοῦ ἐκβολαὶ, ἐκτροπὴ Βοάκτου ποταμου. Ubi ἐκτροπην` Ptolemaeum intelligere id, quod alii auctores, i. e. conftuentem amnium, patet ex Germaniae descriptione, ubi trium amnium in Danubium confluentes memorat, quorum duo sunt, Aenus ab laeva ripa, Marus a sinistra, in Mora- via. Hic itaque Boactes, ex positione eius is est, qui oppidum Brignolo praeterlapsus in dextram Macrae ripam defluit. Cluverius. Nunc Verra, quibusdam etiam Brignole.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.